Alicia in Terrā Mīrābilī. Alicia en el pais de las Maravillas en latín Ampliar

Alicia in Terrā Mīrābilī. Alicia en el pais de las Maravillas en latín

“Ab hōc latere,” Fēlēs pede dextrō gesticulāta dīxit, “Petasōrum Vēnditor habitat; ab alterō latere” (pede sinistrō gesticulāta) “Lepus Mārtius habitat. Vīse utrumvīs; uterque mente aliēnātā est.” “At nōlō cum hominibus īnsānīs esse,” Alicia inquit. “Id dēvītārī nōn potest,” Fēlēs inquit; “omnēs hīc īnsānī sumus. Ego īnsāna sum. Tū īnsāna es.” “Cūr exīstimās mē īnsānam esse?” Alicia rogāvit. “Necesse est,” inquit Fēlēs; “aliter hūc nōn adiissēs.”

Más detalles

17,95 €

Carrol, Lewis Translated into Latin by...

Ludovīcus Carroll est nōmen fictīcium scrīptōris Carolī Lutwitgī Dodgsōnī, professōris mathēmaticae in Aede Christī Oxoniae. Fābulae initium fēcit diē 4ᵒ̄ mēnsis Jūliī annō 1862ᵒ̄ dum in Tamesī fluviō animī causā rēmigat ūnā cum reverendō virō Robinson Duckworth, cumque Aliciā Liddell (decem annōs nātā), fīliā Decānī Aedis Christī, ejusque duābus sorōribus, Lōrīnā (tredecim annōs nātā) et Ēditā (octō annōs nātā). Dodgsōnus (id quod satis appāret ex poēmate in prīmō librō) ā puellīs rogātus ut aliquid narrāret, quamquam prīmō invītus, fābulae tamen līneā­menta cōn­fingere coepit. Per fābulam perfectam, annō 1865ᵒ̄ tandem ēditam, saepe ad hōs quīnque subobscūrē allūdit.

Hōc in librō offertur lēctōrī nova ēditiō fābulae Alicia in Terrā Mīrābilī in Latīnum annō 1964ō ā Clive Harcourt Carruthers conversae. Differt ā prīmā ēditiōne duābus praecipuīs rēbus: cum quod discrīmen nunc servātur inter i litteram vōcālem et j litteram vim cōnsonantis habentem, tum quod omnēs vōcālēs longae sunt līneolīs superscrīptīs ōrnātae.

Omnium vōcālium longitūdinēs dīligenter exquīsītae sunt, etiam in syllabīs positiōne longīs. In pauciōribus syllabīs, quārum vōcālium longitūdinēs aut nunc incertae sunt, aut manifestē etiam antīquīs temporibus vacillābant, vōcālēs sine līneolīs scrīptae sunt.

Glōssārium Latīnō-Anglicum in ultimō librō magnopere auctum est. Praeter ferē vīgintī Neolatīna vocābula locūtiōnēsque, ut in prīmā ēditiōne, hoc novum glōssārium etiam complectitur plūs ducenta vocābula antīqua tīrōnibus inūsitātiōria. Spērāmus fore ut glōssāriō auctō multō plūrēs lēctōrēs sine aliōrum lexicōrum ūsū ex hōc librō magnam capiant voluptātem.

No hay comentarios de clientes por ahora.

Escribe tu opinión

Escribe tu opinión

Productos relacionados